musicas.mus.br

Letras de músicas - letra de música - letra da música - letras e cifras - letras traduzidas - letra traduzida - lyrics - paroles - lyric - canciones - MISERERE (LATIM) - MúSICAS CATóLICAS - música e letra

Utilize o abecedário abaixo para abrir as páginas de letras dos artistas

A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Miserere (latim) letra


Miserere mei, Deus
Secundum magnam misericordiam tuam
Et secundum multitudinem miserationum tuarum
Dele iniquitatem meam
Amplius lava me ab iniquitate mea
Et a peccato meo munda me
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco
Et peccatum meum contra me est semper
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci
Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum
Et in peccatis concepit me mater mea
Ecce enim veritatem dilexisti
Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
Asperges me hysopo, et mundabor
Lavabis me, et super nivem dealbabor
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam
Et exsultabunt ossa humiliata
Averte faciem tuam a peccatis meis
Et omnes iniquitates meas dele
Cor mundum crea in me, Deus
Et spiritum rectum innova in visceribus meis
Ne proiicias me a facie tua
Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
Redde mihi laetitiam salutaris tui
Et spiritu principali confirma me
Docebo iniquos vias tuas
Et impii ad te convertentur
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae
Et exsultabit lingua mea justitiam tuam
Domine, labia mea aperies
Et os meum annuntiabit laudem tuam
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique
Holocaustis non delectaberis
Sacrificium deo spiritus contribulatus
Cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies
Benigne fac, domine, in bona voluntate tua sion
Ut aedificentur muri ierusalem
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta
Tunc imponent super altare tuum vitulos

Músicas Católicas - Letras

©2003 - 2021 - musicas.mus.br