musicas.mus.br

Letras de músicas - letra de música - letra da música - letras e cifras - letras traduzidas - letra traduzida - lyrics - paroles - lyric - canciones - UT QUEANT LAXIS (LATIM) - CATóLICAS - música e letra

Utilize o abecedário abaixo para abrir as páginas de letras dos artistas

A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Ut Queant Laxis (latim) letra


Ut queant laxis
Resonare fibris
Mira gestorum
Famuli tuorum,
Solve polluti
Labiis reatum,
Sancte Joannes.

Nuntius celso
Veniens Olympo,
Te patri magnum
Fore nasciturum,
Nomen, et vitae
Seriem gerendae,
Ordine promit.

Ille promissi
Dubius superni
Per didit promptae
Modulos loquelae;
Sed reformasti
Genitus peremptae
Organa vocis.

Laudibus cives
Celebrant superni
Te, Deus simplex
Pariterque trine;
Supplices ac nos
Veniam precamur:
Parce redemptis.

Ventris obstruso
Recubans cubili,
Senseras Regem
Thalamo manentem:
Hinc parens,
Nati, meritis,
Uterque, abdita pandit.

Sit decus Patri,
Genitaeque proli
Et tibi, compare
Utriusque virtus,
Spiritus semper,
Deus unus, omni
Temporis aevo. Amen

Católicas - Letras

©2003 - 2017 - musicas.mus.br